14
Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:* quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. Ne comedatis quæ immunda sunt. Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.§ De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.** Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:†† 10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. 11 Omnes aves mundas comedite. 12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,‡‡ 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum: 14 et omne corvini generis, 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:§§ 16 herodium ac cygnum, et ibin,*** 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,††† 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.‡‡‡ 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20 Omne quod mundum est, comedite. 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.§§§ 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,* 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:§ 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.** 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.††
* 14:1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt. 14:3 Ne comedatis. Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates. 14:5 Camelopardalum. Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per cætera pardus: in Æthiopia nascitur. Omne animal quod in duas. Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte. § 14:6 Quod in duas partes. Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiæ et innocentiæ sese constituit ** 14:7 Camelum. Judæum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribæ et Pharisæi. Leporem. Per chœrogyllum et leporem multitudinem significat Judæorum, utrumque enim animal debile et infirmum. Quia ruminant. Ruminant Judæi verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem hæretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11.. †† 14:9 Hæc comedetis ex omnibus quæ moventur in aquis. Per hæc gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur. Quæ habent pinnulas. Meditantes legem vitæ sublimis et cœlestis; quia ignorantia divinæ legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitæ cœlestis. ‡‡ 14:12 Et gryphem. Quæ est quadrupes, capite et alis aquilæ similis, reliquo corpore leoni, et abundat in Hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus. §§ 14:15 Struthionem. Qui a terra non levatur, sed sæcularibus negotiis implicatur. Noctuam. Quæ in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt. Larum. Qui ut avis volat, ut aquatile natat, qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: Si circumcidimini, Christus vobis non prodest Gal. 5.. Accipitrem, etc. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur. *** 14:16 Cygnum et ibin. Hæ longi colli esse, et cibum de profundo terræ trahere dicuntur: nos autem debemus quærere panem qui de cœlo descendit, nec esse solliciti quid manducemus Joan. VI Matth. 6. ††† 14:17 Nycticoracem. Quæ nocte repit et operatur, significans eos qui noctis operibus dedicantur, quæ sunt fornicatio, immunditia, idolorum cultus et similia. ‡‡‡ 14:18 Upupam. Quæ luctum amat. Sæculi autem tristitia mortem operatur: Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere II Cor. VII; I Thes. 5.. Vespertilionem, etc. Quæ circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in cœlis debet esse Phil. 3.. §§§ 14:21 Quidquid autem. Mystice præcipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Peregrino qui intra portas tuas est. Quasi paganis et hæreticis immunda relinque. Hinc dæmones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos Luc. 9.. In lacte, mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quæ perdiderunt dulcia. * 14:22 Decimam. Quasi, bona quæ facis secundum divinæ legis præcepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias. 14:23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda. 14:24 Portare. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in cœlis, ut recipiantur in æterna tabernacula, ubi epulandum et lætandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei. § 14:26 Et emes ex eadem pecunia, etc. Spiritualiter præcipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad cœlestem patriam revertamur. ** 14:28 Aliam decimam. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus. †† 14:29 Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.