17
Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,* ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi: et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël: educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. 10 Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.§ 12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël:** 13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. 14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes:†† 15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. 17 Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.‡‡ 18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, 19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt.§§ 20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.***
* 17:2 Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit. 17:6 In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est. 17:8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam. § 17:11 Juxta. Nota, non dicitur tibi, ut obedias, nisi juxta legem docuerint, unde: Supra cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi Matth. 23.. ** 17:12 Sacerdotis imperio. Christi qui est sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam. †† 17:14 Cum ingressus fueris terram, etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis. Constituam super. Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam. ‡‡ 17:17 Non habebit, etc. AUG., quæst. 27. Manifestum est Salomonem hoc præceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas. Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6.. §§ 17:19 Legetque. Nota quanta assiduitate legere debent sacerdotes, cum assidue legant reges. Lectio ipsa lux est et vita, unde: Verba, quæ ego loquor vobis, spiritus et vita sunt Joan. 6.. *** 17:20 Superbiam. Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Luc. 11.. Superbiam. Benedictio est regnare super Isræl, scilicet regnando facere Isræl, scilicet Deum videntes.