2
Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.* Dixitque Dominus ad me: Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis. Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, 11 quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, 17 locutus est Dominus ad me, dicens: 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: 19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. 20 Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, 21 populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. 23 Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. 24 Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:§ 27 Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. 28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, 29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.** 31 Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. 32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. 33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.†† 34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, 35 absque jumentis, quæ in partem venere prædantium: et spoliis urbium, quas cepimus 36 ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, 37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
* 2:1 Et circuivimus montem Seir, etc. Seir est mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gabalena, ubi habitavit antea Chorræus quem interfecit Chodorlahomor; qui ab Esau piloso et hispido, Seir, id est pilosi, nomen accepit. Chorræi sicut cæteræ gentes, quas superaverunt, qui de patriarcharum semine descenderunt, malignos spiritus vel vitia exprimunt, quæ illi exsuperare possunt, qui sanctorum Patrum vestigiis et doctrinis insistunt, et spiritalem militiam sub rege Christo agunt, de qua dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. Ephes. 6.. 2:9 Filiis Loth tradidi. Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Hæc ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit. Ar interpretatur suscitavit; Emim, id est terribiles: hi sunt dæmones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiæ parant contra fideles. Enacim quoque de stirpe Enac procreati, et gigantibus proceritate æquati, secundum nomen suum significant dæmones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiæ enim fastu elati omnem militiæ suæ paraturam ascribunt propriæ virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem Psal. 117.. 2:14 De Cadesbarne. HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petræ in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariæ, sed et principes Amalec ibi cæsi sunt a Chodorlahomor. § 2:26 Misi ergo nuntios, etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Isræl populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad cœlestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Quia Isræl non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit Num. 21., id est, disciplinam vel astrologicæ vel magicæ, vel cujuslibet doctrinæ, quæ contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquæ vivæ, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quæ est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14., et rex, secundum illud, Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhæi loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut pœtæ, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Isræl: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiæ ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus sævientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. ** 2:30 Quia induraverat. Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis Exod. 10.; et Psalmista: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus Psal. 104.. Causa vero indurationis additur, ut traderetur in manus tuas, id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quæsierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum. †† 2:33 Percussimusque eum. Qui sunt veri Isrælitæ, non carne Judæi, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhæorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiæ propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quæ diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Isræl, hæreditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Arœr namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiæ; Galaad, acervus testimonii. Ab Arœr ergo, quæ est super ripam torrentis Arnon, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiæ vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad hæreticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.