24
Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.* Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.§ Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.** Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. 10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:†† 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.‡‡ 17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.§§ 18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.*** 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.††† 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ. 22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.
* 24:1 Si acceperit. RAB. in Deut., tom. 2. Homo uxorem accepit, etc., usque ad tanquam indigna et errore polluta abominabilis permansit; unde: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam, etc. Act. 13. AUG., lib. I de sermone Domini in monte. Multæ erant in lege causæ dimittendi uxores, etc., usque ad ut qui habent uxores, sint quasi non habentes I Cor. 7.. Scribet. Ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses præceptum istud, malens scilicet indulgere dissidium, quam committi homicidium. 24:4 Ne peccare. Polluit terram suam, qui concupiscentiis carnalibus inquinat corpus suum. Ideo necesse est ambitionem præsentis vitæ citius domari, ne valeat dominari. Et cum terrena actio semel fuerit repulsa, non est repetenda: ne post tergum respiciat, qui in aratro manum posuerat. 24:5 Cum acceperit. Quasi, quicunque carnalibus desideriis se obligat ad regimen Ecclesiæ, et ad spiritalem militiam se non habilem esse cognoscat: Quia nemo militans Deo implicat se sæcularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.; unde: Nemini cito manum imposueris. ISID. Tollit molam superiorem qui peccatum flenti dicit: Non habebis veniam de commissis. Tollit inferiorem qui peccatum palpando dicit: Age mala quantum vis, Deus pius est et ad veniam paratus; utiliter utraque mola habetur, si spes sit cum emendante formidine, et formido cum spe. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 16. Non accipies loco pignoris inferiorem, etc. Accipere aliquando offerre dicimus, etc., usque ad et incassum metuit qui non confidit. § 24:7 Auferes. AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4.. ** 24:8 Plagam lepræ. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit. †† 24:10 Cum repetes. AUG., quæst. 41. Ad opus misericordiæ pertinet ut pignorator in domum non intret, etc., usque ad non habens ubi dormiat. Nonne. Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat I Cor. 9.. Dignus est enim operarius mercede sua Luc. 10.. ‡‡ 24:16 Non occidentur. AUG., quæst. 42. Etiam lex dicit, etc., usque ad non tres vel quatuor intelligi voluit. §§ 24:17 Non pervertes. AUG., quæst. 43. LXX: Non declinabis judicium advenæ et orphani et viduæ. Non pignorabis vestimentum viduæ. Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Viduæ. Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversæ fidei vestimentum non est auferendum. *** 24:19 Non reverteris. Invidendo gentibus, qui sunt advenæ testamentorum Dei. ††† 24:20 Si fruges collegeris. Etsi superbi colligant et improbi, ille misericordiam facit qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant. Præterea cum hæc populo præcipiuntur; qui non indigent, admonentur ne ista quærant. Si autem quæsierunt, tanquam prædones pauperum judicandi sunt. Vineam tuam. Vineam de qua colligitur vinum, quod lætificat cor hominis Psal. 103..