INCIPIT LIBER ECCLESIASTES
1
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.* [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] [Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.§ Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,** gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.†† Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.‡‡ Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.§§ Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.*** 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.††† 11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]‡‡‡ 12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; 13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.§§§ 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.* 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.]
* 1:1 Verba Ecclesiastæ. HIERON. in Eccle., t. 3. Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. usque ad et æqualis magister est, et nescit se esse regem. ALBINUS. Tradunt Hebræi hunc librum Salomomonis esse agentis pœnitentiam, quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt. HIERON.Allegorice.. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum Psal. 18.. 1:2 Vanitas vanitatum. ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 1:3 Quid habet amplius homo. ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt. § 1:4 Generatio præterit, etc. ID.. Prima recedit generatio Judæorum, etc., usque ad nos autem Deum laudamus non in uno sæculo, sed in sæculis sæculorum. ** 1:5 Oritur sol et occidit. ID. Ipse sol, etc., usque ad qui oritur fideli, occidit infideli. †† 1:6 Vadit ad austrum, etc. ID. Hinc existimare possumus, etc., usque ad et ita ad orientem revertitur. In circumitu pergit spiritus. ID. Ipsum solem spiritum vocat, etc., usque ad alia frigus consumeret. ‡‡ 1:7 Omnia flumina intrant in mare. Dicunt philosophi, aquas dulces, quæ mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Terra es, et in terram ibis Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiæ sanguisugæ. §§ 1:8 Cunctæ res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint. *** 1:9 Quid est quod. HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. Quid est quod, etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quæ fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil præteritum quod post non fiat. Unde, Requievit Deus die septimo ab omni opere suo Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur. ††† 1:10 Nec valet, etc. HIER. Estne verbum, etc., usque ad et prædestinatione Dei jam ea facta sunt quæ futura sunt. Jam enim præcessit. Sicut præterita quæ olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quæ nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia omnia more fluentis aquæ transeunt, et non redibunt. Cui sententiæ totus mundus acclamat, et maxime genus humanum. ‡‡‡ 1:11 Non est priorum. HIER. Seraphin propterea, etc., usque ad unde post, Non est memoria sapienti cum stulto in æternum. §§§ 1:13 Et proposui in animo meo, etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt. Hucusque generaliter de vanitatibus sæculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: Et proposui in animo meo, et cætera. Hanc occupationem. HIER. Verbum anian Aquila, LXX et Theodotio quod latine distensio, etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur. * 1:14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur. 1:15 Perversi. ID. Perversus non poterit adornari, etc., usque ad ut non possit comprehendi. 1:17 Erroresque et stulti. ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.