10
Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.* Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc, percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac. Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc: et juraverunt. Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc: panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem: et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis. Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis. 10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.§ 11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis. 12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. 13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto), 14 constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc. 15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos: 16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.** 17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi. 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.†† 19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.‡‡ 20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia. 21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias. 22 Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa. 23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer. 24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. 25 Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea. 26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia. 27 Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza. 28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai. 29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth. 30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. 31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon, 32 Benjamin, Maloch, Samarias. 33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei. 34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel, 35 Baneas, et Badaias, Cheliau, 36 Vania, Marimuth, et Eliasib, 37 Mathanias, Mathanai, et Jasi, 38 et Bani, et Bennui, Semei, 39 et Salmias, et Nathan, et Adaias, 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai, 41 Ezrel, et Selemiau, Semeria, 42 Sellum, Amaria, Joseph. 43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia. 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.
* 10:1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit. 10:6 Filii Eliasib. Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est. Panem non comedit. BEDA ubi supra. Exemplum hinc habent sacerdotes, etc., usque ad: Si enim refugientes coinquinationes mundi, etc. II Petr. 2.. 10:9 Ipse est. BEDA ubi supra. Qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent, aut separent. Et sedit omnis populus. ID., ibid. Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum ædes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quæ in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos. § 10:10 Et surrexit Esdras. ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur. ** 10:16 Et sederunt in die. ID., ibid. Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschæ oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus II Cor. 7.. Et inventi sunt. ID., ibid. Aptant Hebræi huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc. †† 10:18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit. ‡‡ 10:19 Et dederunt, etc. ID., ibid. Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in cœlis.