6
Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.* Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius: Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei. Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,§ et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo. Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.** Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.†† 10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.‡‡ 11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.§§ 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.*** 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt. 14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:††† 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.‡‡‡ 16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.§§§ 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël.* 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. 21 Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël. 22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.§
* 6:1 Tunc Darius. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Josephus nomen loci in quo hæ Cyri litteræ sint inventæ, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediæ codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in ædificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat. 6:3 Ut ponant fundamenta. ID., ibid. Non est nobis exponendum, etc., usque ad aut de porticu domus Domini quæ erant ante faciem templi. De qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur, ita memorat: Fecit atrium, etc. III Reg. 7.. 6:5 Reddantur. ID., ibid. Darius perfectas litteras auctoritate sua confirmat compescens omnes Judæorum adversarios, et templum in loco suo ædificari jubet, etc. § 6:6 Nunc ergo. Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem ædificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiæ sanctæ motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianæ pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: Sed a me præceptum est quod, etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata? ** 6:8 Ut de arca. BEDA, ibid. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, etc., usque ad quid Cyrillus, quid Joannes, quid cæteri sancti dixerunt: edoctum se a senioribus Judæorum, id est, confitentium et laudantium Deum probavit. Vitulos et agnos. ID., ibid. Hæc animalia quæ munda sunt, etc., usque ad quidquid a viris Ecclesiæ salubre didicerit, totum in divinum cultum impendit. †† 6:9 Secundum ritum. Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholicæ pacis ritum offeruntur; quæ autem gentili superstitione vel hæretica permista sunt, bona non sunt. ‡‡ 6:10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2.. §§ 6:11 A me ergo. Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur. *** 6:12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt. ††† 6:14 Juxta prophetiam. Prædixerant enim, quia si ædificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent. BEDA ubi supra. Nemo quod Aggæus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri Psal. 133.. Et Artaxerxe. Quæritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in ædificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum. ‡‡‡ 6:15 Mensis Adar. BEDA, ibid. Cujus tertia die domus completa est, usque ad in quibus eminentiora cuncta fuere completa. ID., ibid. Templum vero quanquam electam animam significat propter inhabitantem in se Spiritum Christi, etc., usque ad a superiore quoque in tertium penetramus, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus. §§§ 6:16 Fecerunt autem. Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiæ reconciliatis per pœnitentiam peccatoribus gaudent. * 6:17 Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato. Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis. 6:18 Et statuerunt. Ordo poscebat ut, domo Dei ædificata, mox sacerdotes et Levitæ qui in ea ministrarent, ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant, qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant. Sacerdotes. BEDA ubi supra. Quod dicit sacerdotes in ordinibus suis, etc., usque ad si ad præmia Domini una cum eis pervenire curamus. 6:19 Fecerunt autem filii. Ideo specialiter ædificata et dedicata domo Domini celebratio paschæ memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum præteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Isræl in eo per immolationem agni de Ægyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad cœlestia quærenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti cœleste regnum intramus. BEDA, ibid. Quare de pascha post ædificatam domum refertur, etc., usque ad quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit. § 6:22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.