8
Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.* De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus. De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta. De filiis Phahath Moab, Elioënai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri. De filiis Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri. De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri. De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri. De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Michaël, et cum eo octoginta viri. De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. 10 De filiis Selomith, filius Josphiæ, et cum eo centum sexaginta viri. 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri. 13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et hæc nomina eorum: Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri. 14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri. 15 Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi. 16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Jojarib, et Elnathan sapientes. 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinæos in loco Chasphiæ, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israël, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo, 19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti: 20 et de Nathinæis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur. 21 Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ.§ 22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. 23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere. 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem: 25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant:** 26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta: 27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum. 28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum:†† 29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.‡‡ 30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri. 31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. 32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.§§ 33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ, 34 juxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo.*** 35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.††† 36 Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis, et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.‡‡‡
* 8:1 Hi sunt ergo principes, etc. BEDA, in Esdram. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat, etc., usque ad id est, ex eorum vita quos docuisti, gloriostor eris in regno Dei. 8:15 Congregavi autem. BEDA., ibid. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini, etc., usque ad copiam sibi ministrorum domus Dei providit per quos Jerosolymam veniens quæ in templi usus necessaria sunt perficeret. 8:17 Et misi eos ad Eddo. ID., ibid. Mare Caspium secundum Orosium, etc., usque ad quibus adjunctis Esdras in exercitu suo mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur. § 8:21 Et prædicavi ibi jejunium. BEDA, homil. 8. Datur nobis exemplum jejunandi et orandi, etc., usque ad et sic oret, nec prospere eventura quæ postulat, dubitet. ** 8:25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur. †† 8:28 Vos sancti Domini estis. Oportet doctores Ecclesiæ nunquam oblivisci sanctimoniæ, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis, ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui jam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide præcesserunt exempla et monita magis confirmentur, et supernæ civitatis introitu digni efficiantur. ‡‡ 8:29 Vigilate et custodite. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. Donec appendatis. Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: Constitues eos principes super omnem terram Psal. 44.; et alibi: Nobilis in portis vir ejus. Promovimus. BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus. §§ 8:32 Et mansimus. ID., ibid. Tres dies manetur in Jerusalem, etc., usque ad quasi post gaudium triduanæ mansionis in Jerusalem ob donaria et vasa pretiosa quæ obtulerunt, amplius honorantur. *** 8:34 Descriptumque. ID., ibid. Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, etc., usque ad ut digna in cœlis donetur retributione. ††† 8:35 Sed et qui venerant. ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Isræl, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, pœnitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma cœlestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Obtulerunt holocaustomata Deo, etc. Non tantum pro se. Perfectæ mentis indicium est, cum quis pro omni Isræl immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernæ pietati supplicat. ‡‡‡ 8:36 Et elevaverunt populum. AUG. Ornando variis donariis, quæ rex et consiliarii et principes ejus miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice. Populus et templum Dei unam et camdem Ecclesiæ figuram tenent, quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis, cum prædicatores aggregantes ei juvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Item cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis usque ad cœlestium perceptionem præmiorum promovent, vel provehunt: levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria, et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt. BEDA in Esdram, lib. 2, tom. 2. Hæc autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta, etc., usque ad referunt causam ad principem, id est, archiepiscopum, cujus auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigenæ, hæreses et superstitiosas philosophorum sectas significant, quæ cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholicæ veritatis et puræ actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur, dum Christiani non erubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati, secundum illud: Voluntarie genuit nos verbo, etc. Jac. 1., et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversos ex eis actus ad cuncto rum notitiam proferunt. Non est separatus. BEDA., ibid. Notandum est quod abducto Isræl in captivitatem, etc., usque ad principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.