17
Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.* Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me. Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:§ et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.** Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.†† 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.‡‡ 12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.§§ 13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.*** 15 Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:††† 16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
* 17:1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Isræl, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur, ab hostibus impugnantur: agensque iter hujus vitæ semper debet esse paratus et stare in castris. Unde profecta est omnis synagoga filiorum Isræl de deserto Sin secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini. sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini postia. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te sæcularibus negotiis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini de deserto Sin, et venis in Raphidim. Sin autem tentatio interpretatur; Raphidim sanitas judicii: qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii sanus erit. Unde Apoc. 2: Qui vicerit, dabo ei de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem judicii qui bene disponit sermones suos in judicio. Sin. Hic specialiter Sin una mansio accipitur ex his quinque quæ fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Josephus nominatim describit. Generaliter enim omne desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim. Castrametati sunt in Raphidim. HIERON. de Loc. Hebr., tom. 3. Est locus in deserto juxta montem Horeb. Sciendum est autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai Sin vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provinciæ nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Zuph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Isræl de eremo Sin per mansiones suas juxta os Domini, et venerunt in Raphidim. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari. 17:3 Sitivit ergo ibi populus, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabat adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit, quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adjectio. Sunt ergo diversæ sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Alii quoque dicunt: Sitivit anima mea ad te, Deus Psal. 41.. Qui vero sunt peccatores patiuntur non sitim aquæ, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire justitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, et percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos jam de petra bibere et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo jubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibant. Si quis enim est qui legens Moysen, murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, ut inde bibat et sitim reficiat. Sed hæc petra non dat aquas nisi percussa, percussa vero fontes producit: percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Unde Zach. 8: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere ejus, omnes sitim verbi Dei pateremur. Unde: Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus I Cor. 10.. ISID. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo jubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, quæ est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat. 17:5 Antecede populum, etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam, etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum. § 17:6 Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua. ** 17:8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum. †† 17:9 Dixitque Moyses ad Josue, etc. ORIG., ibid. Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. Ego stabo in vertice collis. ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. Habens virgam Dei, etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam. ‡‡ 17:11 Cumque levaret Moyses manus, etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur. §§ 17:12 Sumentes igitur lapidem, etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat. *** 17:14 Delebo enim, etc. RAB. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem quam significat Moyses, et de Christo pronuntiat deleat memoriam spiritualium hostium. Unde psal. 19: Periit memoria eorum cum sonitu. ††† 17:15 Ædificavitque Moyses altare, etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.