26
Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.* Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.§ Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.** Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium.†† E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.‡‡ 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.§§ 11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.*** 12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.††† 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.‡‡‡ 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.§§§ 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,* 16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. 17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.§ 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.** 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,†† 21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.‡‡ 22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,§§ 23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.*** 24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.††† 25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam: 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.‡‡‡ 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.§§§ 31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:* 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.§ 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.** 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.††
* 26:1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata. 26:2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor, etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. Unius mensuræ, etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur. 26:4 Ansulas hyacinthinas in lateribus, etc. ID., ibid. Ansulis hyacinthinis cortinæ invicem copulantur, etc., usque ad et in ea se perpetuo mansuros confidunt. BEDA, ibid. Præceptum est quoque fieri fimbrias per angulos palliorum, etc., usque ad a quatuor ventis collecti, indivisibili societate conjungemur. § 26:5 Quinquagenas, etc. ID., ibid. In quinquagesimo anno, etc., usque ad et in cujus perceptione veraciter quiescitur et gaudetur, recte figuratur. ID., ibid. Quinquaginta ansulas habent cortinæ, quia dono Spiritu sancti agitur, ut in societate pacis, quæ est vinculum perfectionis, sibi invicem copulentur electi: futuræ quoque spes et memoria societatis et pacis, quæ in hac vita habetur, temporibus vel locis discretos una facit pietate concordes. ID., ibid. Cortinæ in utraque parte habent ansas, etc., usque ad cum justi concordi virtutum qualitate fœderantur. Facies et quinquaginta circulos. ID., ibid. Hoc plenius explicatur, cum dicitur, etc., usque ad imo ex omnibus electis Christi Ecclesia perficiatur. ** 26:7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident. †† 26:8 Longitudo sagi unius. BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura. ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum. ‡‡ 26:9 Sextum sagum in fronte. Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. §§ 26:10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius. BEDA, ibid. Ut hæc supra in cortinis exposuimus, etc., usque ad tanto auxilium proximi, quo confortetur, inquirit. *** 26:11 Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. ††† 26:12 Quod autem superfuerit, etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas. ‡‡‡ 26:13 Et cubitus. Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant. §§§ 26:14 Facies et operimentum. STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. De pellibus, etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte, etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. Rubricatis. ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt De ianthinis pellibus. ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes. * 26:15 De lignis setim. ID., ibid. Hæ tabulæ apostolos et successores, per quorum sermonem Ecclesia dilatata est, significant, etc., usque ad nec translatum est nomen Hebræum, quia vix apud alios invenitur hoc lignum. 26:16 Singulæ denos cubitos habent in longitudine, in latitudine cubitum ac semissem. BEDA, ibid. Longitudo tabularum altitudo est quæ decem cubitos habebat, etc., usque ad: et ostendam illi salutare meum Psal. 90.. 26:17 In lateribus. ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus. § 26:18 Quarum viginti erunt in latere meridiano. ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere. ** 26:19 Quibus quadraginta bases argenteas, etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis. †† 26:20 In latere quoque secundo. Latus meridianum, quod vergit ad austrum, antiquam Dei plebem significat, quæ dudum lucem scientiæ legis accipiens, amore Dei fervebat. Latus secundum quod vergit ad Aquilonem, gentes significat, quæ usque ad tempus incarnationis tenebris et frigore infidelitatis torpebant, de quarum vocatione dicitur: Dicam Aquiloni, Da: et Austro, Noli prohibere Isa. 43.. Quasi, dicam populo gentium diu sine fide algenti: De filiis tuis veniant ad fidem meæ confessionis et amoris. Quin et plebi Isræliticæ quæ jam meæ cognitionis lumine fruitur: Noli prohibere gentes in sortem electionis recipi. Viginti tabulæ. BEDA. Unius autem numeri, et mensurarum, et facturæ, tabula utrumque latus habuit: quia una et eadem fides, spes et charitas, utrique populo per apostolos prædicatur, et ad terram uterque regni cœlestis promissam vocatur. De utroque generale præceptum accipiunt: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16., id est præputio et circumcisioni. Et absque ulla differentia subinfertur: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. ‡‡ 26:21 Binæ bases. Basis est fundamentum a Græco, id est fundo. Per bases prophetæ significantur, quorum auctoritati apostoli et omnes doctores innituntur. Binæ autem dicuntur propter concordiam prophetarum, qui omnes unum senserunt. §§ 26:22 Ad occidentalem, etc. BEDA, ibid. Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem sæculi sunt in Ecclesia permansuri. Ad occidentalem vero plagam, etc. ID., ibid. Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit. ID. Bene plaga occidentalis, quæ mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex ætates sæculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad æternam et resurrectionis gloriam perveniamus. *** 26:23 Et rursum alias duas. ID. Quia rursum aliæ duæ tabulæ, exceptis sex primis, in angulum jubentur erigi post tergum tabernaculi, quæ venientem ab orientali plaga parietem excipiunt, et occidentalis plagæ parieti conjunguntur, ad remunerationem futuræ vitæ pertinet, quæ post labores et tempora unius vitæ secura vel securata est, divisa in sabbatismum, id est, requiem animarum post absolutionem corporum, et gloriam resurrectionis utrique populo communis nullo fine terminandam. ††† 26:24 Eruntque sibi conjunctæ. ID., ibid. Quia omnis electorum vita una fide et charitate ad cœlestia tendit, et in unum finem visionis divinæ pervenit, et in una voce recti dogmatis omnis sanctorum prædicatorum sermo convenit. Recederet enim ab invicem compago tabularum si quod unus propheta aut Apostolus dixisset, alius negaret Duabus quoque tabulis, etc. BEDA, ibid. Angulares tabulæ tabulis parietum per omnia sunt conjunctæ, etc., usque ad prophetæ consona voce futura esse prædixerunt. ID., ibid. Hic non dicitur mensura basium, etc., usque ad sed immobile secura quiete servaretur. Facies et vectes de lignis, etc. ID., ibid., cap. 7. Quinque vectes qui tabulas tabernaculi continent, etc., usque ad nec alia quam legis mandata subdidit. ‡‡‡ 26:29 Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis. ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur. §§§ 26:30 Eriges tabernaculum. ID., ibid. Exemplum tabernaculi, etc., usque ad opus animumque componunt. * 26:31 Facies et velum. ID., ibid., cap. 8. Etiam juxta litteram pulchritudini cœlestis visionis hoc congruit. Si enim decorem flammasque astrorum, multifariam nubium speciem et ipsam irim consideras, mille trahentem et varios averso sole colores, multo plures et pulchriores quam in velo tabernaculi in cœlo picturas notabis. Facies et velum, etc. ID., ibid. Velum hoc, usque ad ut appareat vultui Dei pro nobis. Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto. ID., ibid. Hactenus de pariete meridiano, etc., usque ad averso sole colores. 26:32 Quod appendes ante quatuor, etc. ID., ibid. Quatuor autem columnæ, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali. Quæ ipsæ quidem deauratæ. ID., ibid. Deauratæ sunt columnæ ante quas appenditur velum, quia positæ intra velum cœli virtutes angelorum summæ claritatis gratia vestitæ sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, præsentia divinæ cognitionis et visionis habent illustratam. ID., ibid. Habent columnæ bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur. GREG., Moral. lib. 28, cap. 6. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant. 26:33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos. § 26:35 Mensamque extra velum, etc. ID. ibid. Mensa et candelabrum tabernaculi temporalia Dei beneficia significant, etc., usque ad testimonium perhibens ei. ** 26:36 Facies et tentorium, etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta. †† 26:37 Et quinque columnas. ID., ibid. Columnæ quibus tentorium suspenditur, etc., usque ad nondum patefacta evangelica Scriptura. Lignorum setim. ID., ibid. Columnæ de lignis, etc., usque ad: sed Jesum Christum. Quarum erunt capita aurea, etc., ID., ibid. Aurea capita Christum significant, etc., usque ad electorum animabus corruptione carentibus ædificatur.