8
Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.* Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.§ Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.** Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.†† 10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.‡‡ 11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.§§ 12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.*** 13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.††† 14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.‡‡‡ 15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens:§§§ 16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. 20 Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.* 21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
* 8:1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet. 8:4 Requievitque arca mense septimo, etc. ISID. Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictæ quoque quadraturæ numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re. AUG. Quæritur utrum post centum quinquaginta dies hæc facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quæ post quadraginta dies pluviæ cœperunt fieri, ut hoc solum centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Cætera vero quæ dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quæ ex fine quadraginta dierum fieri cœperunt. 8:5 Decimo enim mense. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi. Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. § 8:7 Qui egrediebatur, etc. ISID. Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quæ foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos præter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. AUG. Quæritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba. ** 8:8 Emisit quoque. ISID. Emissa columba, nec inventa requie reversa, significat per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est, quo numero vita quæ in mundo agitur designatur. STRAB. Arca continet corvum et columbam, et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur, quia reprobi illecebris sæculi inhærentes pereunt. Columba rediit, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo, quia sancti, simplicitate gaudentes, munus pacis in ore portant, dicentes: Psal. 19 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: cum loquebar illis, etc. †† 8:9 Reversa est. AUG. Quæstio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quæ facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt. ‡‡ 8:10 Exspectatis, etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci. §§ 8:11 Portans ramum. ALC. Columba ramum olivæ, expulso teterrimo alite, ad Nœ post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat. *** 8:12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies, etc. ISID. in Gen. Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem sæculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis. ††† 8:13 Sexcentesimo primo anno, etc. Ibid. Vitæ Nœ, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcæ tectum, etc., usque ad uno addito, propter unitatis vinculum. ‡‡‡ 8:14 Mense secundo. STRAB. Historice. Id est, Maio, Nœ annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si præsenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Nœ ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna. Mense secundo, etc. Mystice. Sicut supra dictum est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando præceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem sicut supra status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem præceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua præcipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam ætatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis prædictis egeas; et de arca exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies. §§§ 8:15 Egredere de arca, etc. ISID. Juncti exeunt, qui disjuncti intraverunt, quia, nunc caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed in resurrectione justorum perfecta pace spiritui corpus adhærebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente. * 8:20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem. 8:21 Sensus enim, etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.