26
[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale.* Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. Sperastis in Domino in sæculis æternis; in Domino Deo forti in perpetuum. Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.§ Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.** 10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.†† 11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret.‡‡ 12 Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.§§ 13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui.*** 14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. 15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ.††† 16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. 17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. 18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terræ.‡‡‡ 19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]§§§
* 26:1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro. 26:2 Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas. Portas. Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ. Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14.. 26:3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem. § 26:6 Conculcabit eam pes, etc. Quia Omnis qui se exaltat humiliabitur Luc. 1.. Etiam ad contrarias fortitudines hæc referre possumus. Egenorum. HIER. Apostolorum, quos expulerunt Judæi de finibus suis, qui, Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis, ejus consecuti sunt. ** 26:9 Anima mea desideravit, etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum Psal. 41.. Caro concupiscit adversus spiritum Gal. 5.. †† 26:10 Misereamur. ID. Dominus ad prophetam: An misereamur impio, ita ut discat, scilicet clementiam meam, dum ipse salvatur? quasi, hoc melius est. Et non discet justus, etc. Quasi diceret: Quomodo poterit nosse tuam justitiam, expertus tuam clementiam? Et non videbit. Dominus ad prophetam, quasi melius est, ut videat, et erubescat de malis suis. Et non videbit, quasi diceret: ad pœnam sufficit, quia non videbit me regnantem in cœlo cum sanctis meis. LXX: Auferetur impius, ut non videat claritatem Dei. ‡‡ 26:11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum. §§ 26:12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur. *** 26:13 Domine, possederunt. ID. Dæmones, quos in idolis coluimus. LXX: Domine, extra te nescimus alium, non absolute alium, sed extra te: Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Tantum in te recordemur. ID. Non aliud petimus, nisi ut post errores digni simus, qui nominis tui recordemur. Perdidisti omnem. ID. LXX: Masculinum eorum, etc., usque ad memoria masculinum interpretatus est contra illud: Nolite errare, Deus non irridetur. ††† 26:15 Nunquid. Non pœnitentiam egit, et hoc est: Nunquid, etc., quasi diceret: Securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. ‡‡‡ 26:18 Et peperimus. Alii distingunt sic: Et peperimus spiritum, salutem non fecimus in terra. Spiritum: salute, etc. Ut tota mente credamus, et per quem beneficia non sensimus, per tormenta discamus. §§§ 26:21 Revelabit terra. ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.