3
1 [Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;
2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;
5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
9 Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
12 Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.]
16 [Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
24 Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.]