10
[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.* Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?§ Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,** ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,†† et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?‡‡ Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?§§ Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.*** 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?††† 11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.‡‡‡ 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.§§§ 13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.* 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? 15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. 16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. 17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.§ 18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.** 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,†† 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:‡‡ 22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]§§
* 10:1 Tædet animam meam vitæ meæ. Ibid. Cum autem hæc vita vilescit amore cœlestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est: Dimittam eloquium quo utebar in defensione mea. Adversum me, quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit: Loquar in amaritudine, ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex pœnitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est: 10:2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo: 10:3 Nunquid bonum. Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum, id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari. § 10:4 Nunquid oculi carnei. Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non præcurrit. ** 10:5 Dies. Dies quoque et anni hominis differunt ab æterno: cui nihil præterit, nihil est futurum, sed omnia conspicit præsentia. †† 10:6 Ut quæras iniquitatem meam. Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quærat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti? ‡‡ 10:7 Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus. §§ 10:8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit: *** 10:9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit: ††† 10:10 Nonne sicut lac, etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis. Nonne sicut lac, dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra hæc rudimenta caro ex veteri usu murmurat. ‡‡‡ 10:11 Pelle et carnalibus. Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia præteritis delictis parcit. §§§ 10:12 Vitam et misericordiam. Ibid. Sed hæc bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit: Et visitatio tua. Eadem de interiori homine, etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius. Vitam et misericordiam. Ibid. Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiæ generaliter, subdit: * 10:13 Tamen scio, quia universorum memineris quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio. Licet hæc celes in corde. Ibid. Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiæ memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit: 10:14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant. 10:16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit. § 10:17 Multiplicas iram tuam adversum me, id est, multiplicem ostendis, quia et si ille bonos flagellat, quid erit impiis? Sic multiplici ira prævisa, homo ad se redit, et prava punit. ** 10:19 Fuissem quasi non essem, de utero. Ibid. Idem quod ibi dictum est: sicut abortivum absconditum, etc., vel, qui concepti non viderunt lumen. †† 10:20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait: ‡‡ 10:21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat. §§ 10:22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.