17
[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.* Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.§ Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.** Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.†† Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.‡‡ Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.§§ Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.*** 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.††† 11 Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.‡‡‡ 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.§§§ 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.* 14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?]§
* 17:1 Spiritus meus attenuabitur. GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur: 17:2 Non peccavi. Non intantum peccavit, ut hæc flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, pœnam culpæ, id est, amaritudinem passionis suscepit. 17:3 Pone me juxta te. Per ascensionem; post quia Judæa commota est in discipulos, addit: Cujusvis manus. Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in cœlo. § 17:4 Cor eorum longe. Si enim disciplinæ custodiam nossent, nequaquam Redemptoris præcepta contemnerent. Propterea non, etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem cœlestis patriæ erigunt. ** 17:5 Prædam pollicetur, etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus socii sunt apostatæ angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii, sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiæ operatione generantur. Prædam igitur sociis pollicetur, quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Oculi filiorum ejus deficient. Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur. †† 17:6 Posuit me. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo. ‡‡ 17:7 Caligavit ab indignatione. Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes prævalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Et membra mea quasi in nihilum. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse pœnitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitæ nocuerit bonum, quod inchoaverunt. §§ 17:8 Stupebunt justi super hoc. Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat. *** 17:9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt. ††† 17:10 Igitur omnes vos. Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo. ‡‡‡ 17:11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur. §§§ 17:12 Noctem verterunt in diem. Dissipatæ cogitationes noctem in diem vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenæ dispensationis cura fatigari. Et rursum post tenebras. Ibid. Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret. * 17:13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse. 17:14 Putredini dixi. Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. 17:15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre. § 17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi? Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.