2
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,* ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.§ Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva.** Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;†† qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.‡‡ Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.§§ 10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.*** 11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.††† 12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum.‡‡‡ 13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.§§§
* 2:1 Factum est autem, etc. Unde venis? GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti. 2:3 Innocentiam. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit. 2:4 Pellem pro pelle. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam, quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat. § 2:5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius. ** 2:6 Ecce in manu tua est. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, sæviendo pervenit. Ecce in manu tua. Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit. †† 2:7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat. ‡‡ 2:8 Qui testa saniem radebat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro. §§ 2:9 Dixit autem illi uxor sua. Ibid. Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur. Adhuc tu permanes in simplicitate tua. Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et æterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter æterna petis et super his male gemis, excidens æterna despice et mala præsentia, vel moriens evade. Sed hæc passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: Quasi una de stultis, etc., ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere. Adhuc tu permanes. Eva verba sua repetit, quasi dicens: Desere simplicitatem, id est, obedientiam, vetitum comedendo contemne. Benedic Domino et morere. Id est, transcendendo præceptum, ultra quam es conditus vive. Vide ordinem: post vulnera verba hostis intulit, quia cum vis doloris ingravescit, facilius parva persuasio aliquem capit: propter quod qui cætera abstulit, uxorem reservavit. *** 2:10 Quasi una de stultis, etc. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus: quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona, id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his, etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus. Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum. ††† 2:11 Igitur. Ibid. Amici hæreticos significant, etc., usque ad hypocritæ nolentes esse, sed videri docti. Audientes. Non dicit audientes, ideo quod vitia hæc audiant, sed diabolus qui per ista tentat hæc intelligit. Tres amici. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldæorum significat, id est, impugnationem quæ fit in opere, lingua, et cogitatione, hæc enim omnia impugnat. Condixerant, etc. Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione præsenti, qui de æternis erudiunt. Hæretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Amice, ad quid venisti Matth. 26.? Condixerant. Quia quædam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quæ etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job. ‡‡‡ 2:12 Cumque elevassent procul oculos. Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus. Exclamantes ploraverunt. Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed hærens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita fœdant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset. Sparserunt pulverem. Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; cœlum, præceptum supernæ locutionis. Pulverem super caput in cœlum mittere, est sæculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis cœlestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiæ; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant. §§§ 2:13 In terra. Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam hæretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Septem diebus. Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Diebus et noctibus. Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Nemo loquebatur ei verbum. Quia tunc tacent hostes, si filios Dei prædicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de ærumna sæculi dolere, ad cœlum reditum quærere, circumspecte linguam frænant. Nemo loquebatur. Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Videbant enim dolorem. Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.