25
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:* 2 [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.† 3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?‡ 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?§ 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:** 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]††
* 25:1 Respondens autem, etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit? † 25:2 Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt. ‡ 25:3 Nunquid est. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit: § 25:4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur. ** 25:5 Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo! †† 25:6 Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.