5
[Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.* Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.§ Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.** Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.†† Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:‡‡ qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;§§ 10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;*** 11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate;††† 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;‡‡‡ 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.§§§ 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.* 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. 16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. 17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: 18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.§ 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.** 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.†† 21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.‡‡ 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.§§ 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.*** 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.††† 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.‡‡‡ 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.§§§ 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.]*
* 5:1 Voca ergo. Ibid. Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Job in numero eorum proposuerit: fastu sapientiæ inflatus apertam irrisionem in Job subdit: Voca ergo, id est, si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti; et ad aliquem sanctorum, id est, sanctos in afflictione adjutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti. Ibid. Post irrisionem subdit sententiam, etc., usque ad hæc sapientes turbat, sed ira per vitium stultos trucidat. Et parvulum occidit. Id est, dum ei invidet, quem putat majorem, etc., usque ad vel partem habendo quantitatem nobis restringit. GREG. lib. VI Moral., cap. 5. Quia totis desideriis in terreno amore solidatur, unde primus Cain in terra civitatem construxit, alienus a cœlo hic felicius degit. 5:3 Et maledixi pulchritudini ejus. IDEM. Quia cum ex visa prosperitate malorum, pedes infirmorum nutent: fortes, videntes quæ pœna ad gloriam eorum sequatur, prosperitatem eorum reprobant statim. Infirmus cum qualitate rerum mutatur, dum videt prospera, laudat, dum mutantur, nihil esse judicat: sed firmus cum ipsa gloria pœnam considerat sequentem, et mox damnat. Sed quia proficientes in mundo multos secum trahunt, subdit: 5:4 Longe fient filii ejus. Id est, sequaces. In porta. Ibid. Porta regni est dies judicii, in quo electi intrant ad gloriam, ante quem filii hujus mundi elati sunt, sed tunc conterentur. § 5:5 Et non erit qui eruat. Ibid. Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit. Cujus messem. Habet quisque donum intelligentiæ, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde: Quæ dicunt, facite Matth. 23.. Et ipsum rapiet armatus. Ibid. Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta præterit, alia latenter corrumpit. Et bibent. IDEM. Stultus sæpe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate præpeditur? respondet: ** 5:6 Nihil in terra fit sine causa. Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: Et de humo non egredietur. Et de humo non egredietur. Ibid. Humus, id est, elementa mundi in pœnam vertuntur delinquentium; unde dicitur: Pugnabit pro eo, id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia pœna non nascitur de his quæ feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior pœna castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit: †† 5:7 Homo ad laborem nascitur. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo, id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit: ‡‡ 5:8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio. §§ 5:9 Mirabilia absque numero. Quia divinorum operum magnitudo, nec ex qualitate valet discuti nec ex quantitate numerari. *** 5:10 Qui dat pluviam. Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ: cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa. Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio. ††† 5:11 Qui ponit humiles in sublime. GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt. ‡‡‡ 5:12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint. §§§ 5:13 Qui apprehendit sapientes. Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc. * 5:14 Per diem incurrent. Quia in ipsa veritatis præsentia, perfidiæ errore cæcati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes. Quasi in nocte. Palpando quærimus quæ oculis non videmus: Judæi miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quærebant: Si tu es Christus, dic nobis palam Joan. 10.. Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Per diem incurrent tenebras. Ibid. Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur. Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore cæci, aliqua quæ reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitæ cæci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat. Palpabunt. Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione. 5:15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris. Gladius oris est accusatio Judæorum. Manus violenti, gentilitas quæ crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitæ sequentis solidatur. Iniquitas autem, quæ modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter. De manu violenti pauperem. Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in æternis contra hæc solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quæ loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad præmia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit: 5:17 Increpationem ergo Domini ne reprobes. Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt. § 5:18 Quia ipse vulnerat. IDEM. Duobus modis vulnerat Deus quos ad salutem reducit. Aliquando percutit in corpore ut mentem sanet; aliquando sine exterioribus flagellis mentis duritiam suo desiderio percutit, et sic eam sanat, quæ secura in mundo mortua quiescebat. Sed, dum mens ad Deum anhelat et omnia sæcularia despicit, omnia mox ei vertuntur in tentationem, et eam affligunt; sed, dum transitorio labore atteritur, a perpetuo liberatur, et ideo subdit: ** 5:19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit. †† 5:20 In fame. Ibid. Enumerat mala præsentis vitæ et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quæ est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. Et in bello. Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit: ‡‡ 5:21 A flagello linguæ. Id est, ab exprobratione contumeliæ, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: Et a verbo aspero. Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quærit, nec contumelias sentit; sed, quia post hæc aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: Et non timebis calamitatem. Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit: §§ 5:22 In vastitate et fame. Vastitas es gehenna quæ foris, etc., usque ad ut in articulo mortis ejus impetus non horreat, subditur: Et bestias terræ. Quæ tempore mortis ad rapiendas animas effrenantur, sed sævientes non timet, qui blandientes secutus non est: et initium retributionis est, in obitu securitas mentis. Cum autem bene vivitur, cavendum est ne quis despectis cæteris de singularitate glorietur, sed sociale bonum recogitet, unde addit: *** 5:23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt. ††† 5:24 Et scies quod pacem. GREG. Pax vel inchoata, quæ hic est concepta ex desiderio Dei; vel plena, quæ in futuro ex visione Dei. Cum ergo mens Deo vel caro menti subjugatur, tabernaculum justi, id est, corpus quod mens inhabitat, pacem habet motibus desideriorum sub justitia refrenatis. Sed nihil est hæc castitas carnis, si non adsit mentis suavitas in amore proximi. Et visitans speciem tuam non peccabis. Ibid. Species nostra est proximus, etc., usque ad quia ex semine boni operis uberes fructus prædicationis colligit; unde subditur: ‡‡‡ 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum. Ille enim bene loquendi facundiam accipit, qui bene vivit, nec conscientia loquentem præpedit. Hinc est quod Ægyptii servi facti, frumenta ad semen percipiunt, qui ante liberi ad esum acceperant: quia cum plene Deo subdimur, verbo prædicationis replemur. Ante liberi sacro eloquio pasti; et tamen ad quædam quæ in mundo petimus vacantes. Ex prædicatione, magna proles fidelium sequitur. Et hoc est: Et progenies tua, quasi herba terræ. Id est, innumerabilis. Vel herbæ comparatur, quia, arentem mundi gloriam deserens, spe interna virescit. Justo autem non sufficit hæc magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem in æterna penetret; unde subditur: §§§ 5:26 Ingredieris in abundantia sepulcrum. Ibid. Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant. Sicut infertur acervus tritici. Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies æterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitæ opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant. * 5:27 Investigavimus. In hoc notat se, non secundum superficiem dixisse supra sepulcrum, bestias, lapides, tabernaculum, et hujusmodi, sed in his interiora quæsisse. Quod auditum mente pertracta. Verba jactantiæ; et si bene docuit, imperitia est velle docere meliorem: unde dicta amicorum etsi recta, non recte dicta arguuntur.