2
Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.* Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.§ Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.** Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.†† Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,‡‡ 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.§§ 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.*** 13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:††† 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.‡‡‡ 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.§§§ 16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.* 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? 19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?§ 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.** 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
* 2:1 Et die tertia. AUG. Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit. Et die. Significat tertia die, id est tempore gratiæ, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiæ per carnem venisse. 2:2 Vocatus est autem. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat. 2:3 Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione cœli et terræ, etc., usque ad per quæ virtus quæ in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur. § 2:4 Quid mihi. ID. In his non negat matrem, ut hæretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit. ** 2:6 Binas vel. ID. Æstimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Nœ disseminatæ. †† 2:7 Et impleverunt. Quod jussu ejus impletæ sunt hydriæ, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litteræ, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quæ prophetia prædixit. ‡‡ 2:9 Ut autem gustavit. Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Aquam vinum factam. Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus. §§ 2:11 Hoc fecit. HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus. *** 2:12 Post hæc, etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinæ majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres. ††† 2:13 Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo. ‡‡‡ 2:14 Et invenit in templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et cætera graviora? §§§ 2:15 De funiculis. Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis Isa. 5.. Et Salomon: Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur Prov. 5.. * 2:16 Qui columbas. Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quærunt quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi. 2:17 Zelus domus tuæ. AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit. 2:18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo. § 2:20 Dixerunt ergo. Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Quadraginta et sex. AUG. Anatole Græce oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. Ædificatum. AUG. Ædificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis. ** 2:23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.