21
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:* erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.§ 18 Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.** 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.†† 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?‡‡ 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?§§ 22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.*** 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?††† 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.‡‡‡ 25 Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.§§§
* 21:1 Postea manifestavit. Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta. 21:14 Hoc jam. Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies, refert, primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima, quotiescunque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda, post octo dies, et hæc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc Evangelium terminatur. 21:15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia. § 21:17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere. ** 21:18 Cum autem senueris. Passurum prædicit qui negaturum prædixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Jam non metuit hujus vitæ interitum, quia resurgente Domino vitæ alterius præcessit exemplum. †† 21:19 Et cum hoc dixisset. His dictis, cœpit Jesus abire, et nondum intellecto quod audivit, Sequere me, cœpit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Joannes qui sciebat se diligi. ‡‡ 21:20 Quem diligebat Jesus. Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit. AUG. Tacito nomine discernitur Joannes a cæteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futuræ vitæ, ubi neque nubent neque nubentur. Super pectus. In pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, super quod recubuit quem majori cæteris sapientiæ et scientiæ singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate præ cæteris esset scripturus. §§ 21:21 Domine, hic autem quid? Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum. *** 21:22 Sic eum volo manere, donec veniam. Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suæ absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in æternam beatitudinem. ††† 21:23 Et non dixit ei. Non est intelligendum quod Joannes non sit mortuus in carne, sed quidquid ante passus, quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum dissolvi et esse cum Christo sit multo melius. ‡‡‡ 21:24 Hic est, etc. Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo. §§§ 21:25 Nec ipsum arbitror mundum. AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.