7
Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.* Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.§ Neque enim fratres ejus credebant in eum. Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.** Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.†† Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.‡‡ 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? 16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.§§ 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.*** 19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?††† 20 Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?‡‡‡ 21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:§§§ 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.* 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?§ 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.** 29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.†† 30 Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.‡‡ 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.§§ 33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.*** 34 Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.††† 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?‡‡‡ 36 quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?§§§ 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.* 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. 41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? 42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47 Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?§ 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?** 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?†† 52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.‡‡ 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
* 7:1 Post hæc autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent. 7:2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto. 7:3 Ut et discipuli. Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda. § 7:4 Nemo. Gloriæ ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis. ** 7:6 Tempus. Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona. †† 7:8 Ego enim non ascendo. AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit. ‡‡ 7:10 Non manifeste, etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quærebant, potestatis est. §§ 7:16 Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea. *** 7:18 Qui a semetipso. Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quærit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. Qui autem, etc. Id est, ego qui licet æqualis Patri, tamen in servi forma quæro gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus. ††† 7:19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere. ‡‡‡ 7:20 Dæmonium. Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit. §§§ 7:21 Unum opus feci. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quæ salutis sunt. * 7:22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur. 7:23 Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis. 7:24 Nolite judicare, etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus. § 7:25 Dicebant ergo. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quæ putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quærebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen æterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate. ** 7:28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11.. †† 7:29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura. ‡‡ 7:30 Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori. §§ 7:32 Audierunt Pharisæi. Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quærunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt. *** 7:33 Adhuc modicum tempus. Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire præsentem et miracula facientem, quæretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Quid faciemus? Vobiscum sum et vado. Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: Filius hominis qui est in cœlo, quasi dicit, loquens in terra. ††† 7:34 Non potestis venire. Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio. ‡‡‡ 7:35 Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras. §§§ 7:36 Quis est hic? Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse. * 7:37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant. 7:39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus. 7:45 Venerunt ergo. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinæ doctrinæ testes. § 7:47 Nunquid et vos, etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem. ** 7:48 Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9.. †† 7:51 Nunquid lex. Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire. ‡‡ 7:52 Et tu Galilæus es, etc. Et reversi sunt, etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.