24
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,* extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:§ quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.** 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.†† 13 Qui locutus est ad Moysen, 14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;‡‡ 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.§§ 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.*** 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.††† 22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.‡‡‡
* 24:2 Præcipe filiis Isræl. ISICH. Candelabrum evangelica vita, etc., usque ad ubi misericordes abscondunt thesauros. 24:3 Usque in mane, futuri sæculi: scilicet tunc enim non erit tempus orandi, vel eleemosynam dandi, unde: Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, et cras tibi dabo: nescitis enim quid pariat superventura dies Prov. 3, 27.. 24:4 Super candelabrum, etc. Christus, qui est lumen verum et illuminat omnem hominem venientem. Et peccatum non fecit, nec inventus est dolus, etc. Isa. 53.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum scilicet ignem, sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Spiritus Domini super me Isa. 61.. Qui etiam ait, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Luc. 12. Hunc insufflans, quasi incendens ait: Accipe Spiritum sanctum, etc. Joan. 20.. Hæc autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: Spiritum nolite exstinguere, etc. I Thes. 5.. § 24:5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram. ** 24:10 Ecce autem, etc. ISICH. Mulier Isrælitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur. Ecce autem. ORIG., hom. 14 in Lev. Duo litigant: unus ex integro Isrælita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri. †† 24:12 Miseruntque eum, etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei præcepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem prædicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Qui non credidit in Filium, jam judicatus est Joan. 31., et hujusmodi. ‡‡ 24:15 Homo qui, etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. Homo, etc. AUG., quæst. 87 in Lev. Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur; quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: Homo homo, etc., usque ad sicut filius Isrælitidis nominavit et blasphemavit Josue 7.. §§ 24:17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam. *** 24:20 Fracturam, etc. LXX: Contritionem pro contritione, id est, si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit. Dentem pro dente. Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur, unde: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitæ, etc. Psal. 59.. Et pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores Gen. 49.. Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis. ††† 24:21 Qui percusserit, etc. Hæc secundum litteram Judæis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, præbe illi et alteram Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternæ pœnæ erant a scelere revocandi. ‡‡‡ 24:23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.