7
Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,* præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël: filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo: 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: 12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor: 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: 14 filii Zachai, septingenti sexaginta: 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo: 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem: 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo: 22 filii Hasem, trecenti viginti octo: 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor: 24 filii Hareph, centum duodecim: 25 filii Gabaon, nonaginta quinque: 26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. 27 Viri Anathoth, centum viginti octo. 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo. 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. 31 Viri Machmas, centum viginti duo. 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. 34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 35 Filii Harem, trecenti viginti. 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. 39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ: 43 filii Josue et Cedmihel filiorum 44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores: 45 filii Asaph, centum quadraginta octo. 46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo. 47 Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia, filii Hatipha, 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. 60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. 66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque: 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti. 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.
* 7:1 Postquam autem ædificatus est murus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiæ murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant ædificatus fuerit, mox ponendæ sunt valvæ regularis disciplinæ; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere. Recensui janitores. ID., ibid. Janitores qui, scilicet, claves regni cœlorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbos vero et indignos ab ingressu supernæ civitatis arceant, dicendo: Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo Act. 8.. 7:3 Non aperiantur portæ... usque ad calorem solis, etc. ID., ibid., id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: Et portæ ejus non claudentur per diem, nox non erit illic Apoc. 21.. Et posui custodes. ID., ibid. Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, id est in visione tranquillæ pacis habent, quorum conversatio in cœlis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii mox substituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiæ excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii Psal. 44.. Hæc illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesiæ ædificatæ, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa, discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent. Unumquemque contra domum. Sic enim custodia sanctæ Ecclesiæ rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium fidelium gerat, ut specialiter eis quibus Deo auctore prælatus est, curam diligentioris studii impendat. 7:66 Omnis multitudo quasi vir unus. JOSE. Populum etiam agros colentem decimas fructuum ad Hierosolymam jussit offerre, ut habentes sacerdotes et levitæ alimenta, perpetua religionis jura non derelinquerent. Et hi quidem libenter sequebantur decreta Nehemiæ. Civitatem vero exinde contigit hominum multitudine compleri. Multa etiam talia bona et laudibus digna cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perveniens defunctus est.