INCIPIT EPISTULA PETRI II
1
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.* Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.§ Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,** in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,†† in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.‡‡ Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.§§ Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.*** 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.††† 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.‡‡‡ 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.§§§ 13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:* 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.§ 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. 18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:** 20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.†† 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.‡‡
* 1:1 Argumentum Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat. Simon. BEDA. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, hæreticis non cedant. Servus et Apostolus. Commendatur persona scribentis. Coæqualem. BEDA. Coæquales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. In justitia. Hanc justitiam non humana prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum Matth. 5.. 1:2 Gratia vobis. BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum. 1:3 Quomodo omnia. ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria. § 1:4 Maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Id est vitam æternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quæ promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit. ** 1:5 Ministrate in fide. BEDA. Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, etc., usque ad ne sitis molles et dissoluti. †† 1:6 In scientia autem abstinentiam. ID. Cum bona facere didiceritis, spe vitæ æternæ mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia cœlestium cedat, si se ab illecebris sæculi aliquis non cœrceat. ‡‡ 1:7 In pietate autem. ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternæ dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti. §§ 1:8 Hæc enim si vobiscum, etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro. *** 1:9 Cæcus est et manu tentans. BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad præscire nequibat, incidit. Oblivionem accipiens. Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit. ††† 1:10 Non peccabitis aliquando. Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest. ‡‡‡ 1:11 Sic enim. BEDA. Ezechiel loquens de ædificio in monte constituto, etc., usque ad, et videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83.. §§§ 1:12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei. * 1:13 Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus. 1:14 Depositio tabernaculi mei. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire. 1:15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso. § 1:16 Non enim indoctas fabulas, etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. Sed speculatores facti, etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum. ** 1:19 Et habemus firmiorem. Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostræ prædicationis habemus propheticum sermonem David: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu Psal. 2., etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit. Cui benefacitis attendentes. BEDA. Ut lucem possitis habere scientiæ, etc., usque ad ad comparationem futuræ vitæ lucerna indigemus. †† 1:20 Hoc primum intelligentes. Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali sæculares scripturæ sunt compositæ et interpretatæ. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis. ‡‡ 1:21 Non enim voluntate humana. BEDA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura prædicere: ita non erat potestatis eorum ut quæcunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quæ a spiritu didicerant. Hæc ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.