18
[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.* Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.] [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat. Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus. Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient. Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. 10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.§ 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.** 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?†† 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.] 16 [Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. 17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.‡‡ 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.§§ 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.*** 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]†††
* 18:1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit. 18:4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant. 18:9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur. § 18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias. ** 18:13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat. †† 18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret. ‡‡ 18:17 Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat. §§ 18:19 Frater qui adjuvatur. Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt. *** 18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisæus. ††† 18:24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.