20
1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.]
16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:
21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]
26 [Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.]