136
Psalmus David, Jeremiæ. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.*
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?§
Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.**
Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.††
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.‡‡
Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.§§
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]***
* 136:1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus de lamentatione Jerusalem, etc, usque ad hic autem de captivitate facta a Nabuchodonosor. AUG. Duæ civitates sunt permistæ corpore, etc., usque ad qui mente et desiderio sunt cives Jerusalem. Super flumina. CASS. Primo, captivandos longe post, etc., usque ad incipit desiderio patriæ, dicens: Super flumina, etc. Dum recordaremur, AUG. In hostili terra dulcis recordatio patriæ, etc., usque ad utrumque de Babylonia est. 136:2 In salicibus. ID. Quæ rigantur fluminibus Babylonis, etc., usque ad sed differendo suspendimus. CASS. Vis doloris exaggeratur, quando delectatio, qua se solebant consolari, suspenditur. Quia illic interrogaverunt nos. BASIL. Et hinc haud parum emolumenti cœperunt, etc., usque ad ut et cantica nostra audire voluerint. 136:3 Verba cantionum. AUG. Vel, canticorum, ut quid prodest Christus? vel, quæ est alia vita? Sed, hic qui pleni sunt malis, non debemus percutere organum, ut sonet, sed suspendere. ID. Diabolus astute quærit ut irrideat, etc., usque ad et constrinxit se juramento, dicens: Si oblitus fuero, etc. § 136:4 Quomodo cantabimus. ID. Cavendum est, ne quis timens talibus displicere, affectet amicitias eorum, et incipiat delectari in Babylonia. ** 136:5 Dextera mea. ID. Quidquid facis pro æternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis æterna. †† 136:6 Adhæreat. CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. Lingua mea. AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum sæculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem. ‡‡ 136:7 Memor esto. CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto, in die sequestrationis, ut puniantur. Filiorum Edom. AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, Filia Babylonis misera. Edom moraliter est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. Edom. ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: Memor esto, libera nos ab illis. Exinanite. CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant. §§ 136:8 Filia. AUG. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. CASS. Filia Babylonis moraliter. Caro est, quæ confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant. *** 136:9 Beatus qui tenebit. AUG. Quam retributionem? ut Babylonia natos in mundo, dum parvi sunt, parentum et sæculi suffocat erroribus: ita qui jam juvenes, data agnitione Dei, parvulos Babylonis elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipiant, sic facilius vincuntur, sed et majores ad petram occidendæ sunt.