140
Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.*
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:§
absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.**
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.††
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.‡‡
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.§§
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.]***
* 140:2 Dirigatur oratio. CAS. Oratio sit incensum, etc., usque ad qui in fine pœnitet. Elevatio manuum mearum, etc. AUG. Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis. 140:3 Pone, Domine, custodiam. Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Ostium. AUG. A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet. 140:4 Non declines. CASS. Quasi: Ad hoc pone ostium ut non excusetur: quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius pœnitent; unde in libro regum: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ est nolle acquiescere I Reg. 15.. Ad excusandas excusationes. ID. Consuetudo impudentium, ut deprehensi, primum per aliqua falsa excusent, et inde convicti alia quærunt, tempori vel necessitati vitia imputantes, ne quando veritati cedant. Non communicabo. ID. Vel, combinabor. Combinati dicuntur, quando duo simul ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera. Non combinabor ad similitudinem carnis. Cum electis. AUG. Electi sunt, qui se justificant, cæteros despiciunt, ut Pharisæus Luc. 18.; et peccata defendunt quibusque modis. Cum talibus non vult iste combinari, id est sociari, ne impediatur ab eis. § 140:5 Corripiet me. CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris, etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. ** 140:6 Judices. AUG. Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt. †† 140:7 Audient. ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ. ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei. ‡‡ 140:8 Secus infernum. ID. Secus infernum dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita æterna datur illis. Quia ad te, Domine. CASS. Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de sæculo eripi et esse cum Christo. §§ 140:9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. *** 140:10 Cadent in retiaculo. Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari. Cadent de vitio in vitium, sed Singulariter sum ego donec transeam. Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. Singulariter. AUG. Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui. Transeam. Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.