37
Psalmus David, in rememorationem de sabbato.*
[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:§
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.**
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.††
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.‡‡
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.§§
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.***
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.†††
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.‡‡‡
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.§§§
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.*
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.§
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.**
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.††
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.‡‡
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.]
* 37:1 Psalmus David in rememoratione de sabbato. AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me. Primum, captat misericordiam per pœnas summatim. Arguas me. CASS. Ut pœna sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem. 37:3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. § 37:4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. ** 37:5 Supergressæ sunt. AUG. Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. †† 37:6 Putruerunt. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ. AUG. Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum. ‡‡ 37:7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. §§ 37:8 Quoniam lumbi. CASS., AUG. Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas. AUG. Lumbi, vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est. *** 37:9 Rugiebam a gemitu. CASS., AUG. Gemitus corde, rugitus voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiæ quod in gemitum, non in verba pro rumpit. ††† 37:10 Ante te omne. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. ‡‡‡ 37:11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. §§§ 37:12 Amici mei et proximi. ID. Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis. AUG. Amici mei. Hactenus confessus est quæ patitur a se intus, etc., usque ad et hæc etiam cuique versanti inter homines convenit. * 37:14 Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. CASS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat. 37:16 Quoniam in te, Domine, speravi, etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine, qui mutas tristia in læta. 37:17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei. AUG. Item caput de infirmis pedibus, cum sit in cœlo. Non deserit illud quod habet in terra. Dum commoventur pedes mei. CASS. Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii. § 37:18 Paratus sum. ID. Sciens me deliquisse. Dolor, quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur. ** 37:19 Quoniam iniquitatem meam. ID. Duo modi perfectæ pœnitentiæ, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi. †† 37:20 Vivunt. AUG. Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt. ‡‡ 37:22 Ne derelinquas. ID. De præteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, lætus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. Ne discesseris a me. Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti? Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.