74
1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:
11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]