89
Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.*
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte§
quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.**
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.††
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;‡‡
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.§§
11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam***
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.†††
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.‡‡‡
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.§§§
15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.*
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.]
* 89:1 Oratio Moysi. AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Domine refugium. CASS. Primo, æternum proponit refugium temporaliter homini. 89:2 Priusquam montes. Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra. AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terræ nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos, fieri, et terram, id est homines, formari. Fierent aut formaretur. Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A sæculo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur sæculum pro æterno. A sæculo. Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum qui sum. Et, Qui est misit me ad vos? Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 89:3 Ne avertas. CASS. Secundo, exponit infirmitatem hominis, cui petit subveniri. In humilitatem. Id est, terrenam concupiscentiam, etc., usque ad qui docuit cœlestia quærere. § 89:4 Dies hesterna. AUG. Non dicit, saltem sicut crastina, etc., usque ad in sollicitudine, et trepidatione, et quasi nihil est. ** 89:6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. †† 89:7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. ‡‡ 89:9 Quoniam omnes dies. AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. Anni nostri sicut. CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem araneæ, quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus. AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. Meditabuntur... anni, non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea, id est, sicut inanes et inutiles. §§ 89:10 Septuaginta. ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. Annis. Vel anni, alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur. *** 89:11 Quis novi. ID. Potestas iræ hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur. ††† 89:12 Dexteram tuam sic notam fac. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis. ‡‡‡ 89:13 Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. §§§ 89:14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. * 89:16 Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. 89:17 Splendor Domini Dei nostri super nos, et operamini. HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.