99
Psalmus in confessione.*
[Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus.
Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus,
quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
* 99:1 Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia. AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit. 99:2 Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei.