6
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?* Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.§ Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.** Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.†† 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.‡‡ 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.§§ 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.*** 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.††† 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?‡‡‡ 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.§§§ 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.* 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.§ 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
* 6:1 Permanebimus. Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam. 6:2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati? 6:3 An ignoratis. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis. § 6:4 Consepulti. Quidquid gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione, in ascensione, in sedere ad dextram, ita gestum est, ut his rebus mystice non tantum dictis, sed etiam gestis configuretur vita Christiana. Attende singula Christi, qui vixerat vetus homo secundum pœnam, famem, sitim et hujusmodi, non secundum culpam: hoc modo vetustatem finivit et disposuit, ut dolorem crucis sustinens, sic haberet membra distenta et fixa, ne ad priores actus moverentur, a quibus etiam sepultus quievit, humanis subtractus aspectibus, exigens a nobis, ut vetustatem peccatorum cum dolore et gemitu pœnitentiæ deponamus: membra per continentiam et justitiam confixa sint, ne ad priora mala redeamus, a quibus ita perfecte quiescamus, ut nec eorum visio, nec memoria habeatur: et non solum hoc a nobis exigit in sacramento passionis, sed et eum si volumus imitari, efficit. Surrexit a mortuis. Mors et resurrectio Christi etiam sacramenta sunt. ** 6:6 Vetus homo. Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit. †† 6:9 Scientes quod Christus. AUG. Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduæ, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, Christus resurgens, etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terræ hujus. ‡‡ 6:10 Quod enim mortuus est peccato. AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo. §§ 6:11 Ita et vos. Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit. *** 6:12 Non ergo. Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. Obediatis concupiscentiis. Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet. ††† 6:15 Quid ergo? Quia lex a Deo, peccat qui eam dimittit pro gratia. Quid ergo? Peccabimus. Quia non sub lege, quæ terret, sed sub gratia, quæ bene promittit? quid ergo? peccabimus? Hoc quidam, qui legem quasi cohærentem vel cœrcentem prædicant, et tenendam. ‡‡‡ 6:16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus. §§§ 6:17 Gratias autem Deo, etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ. Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit. * 6:19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem. 6:20 Liberi. Libertas servi est, quando eum peccare delectat, quod est ex libero arbitrio. Liberaliter servit, qui voluntatem Domini libenter facit; sic et justitiæ libere servit, qui amat, qui lætatur. 6:21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia. § 6:22 Nunc vero liberati. AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis Joan. 8.. Stipendia. Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.