2
Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea. Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.* Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella? Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noëmi, de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. 10 Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?§ 11 Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. 13 Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum.** 14 Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.†† 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: 16 et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.‡‡ 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.§§ 18 Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.*** 19 Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. 20 Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo.††† 21 Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur.‡‡‡ 22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. 23 Juncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.§§§
* 2:3 Accidit. Quia sancta Ecclesia ad Christum pertinet, cujus sponsa et corpus est. De quo dicitur: Fortitudo mea et laus mea Dominus Psal. 117.. Et alibi-Dominus fortis et potens. Dominus potens in prælio Psal. 23.. Ipse est cognatus Elimelech, qui de Bethlehem et de stirpe David natus, testimonium habet a lege et prophetis. Hic verba salutis et pacis familiæ suæ attulit, in cujus nativitate cecinerunt angeli, Gloria in excelsis Deo, et in terra, etc. Luc. 2.. Cui venienti in Jerusalem obvia turba clamavit, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini Matth. 21.. 2:7 Et rogavit. Quia sancta Ecclesia perseverat in agro divinæ lectionis post messores et prædicatores, mysteria Scripturarum colligens, ut in sinu mentis suæ testimonia et exempla virtutum recordat. Vel ager ille est cœlestis studii disciplina messis intelligentia spiritualis; messores, prædicatores; spicæ remanentes, sententiæ Scripturarum, quæ multum per mysterium occultatæ, quasi pleniores remanent ad exercitium meditantis. Plebs ergo gentilis ecclesiasticam disciplinam ardenter appetit, ut ad meditationem divinæ legis et sanctorum societatem admittatur, et sanctorum documentis vel exemplis reficiatur. 2:8 Ne vadas. Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hæreticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinæ sapientiæ de libris duorum Testamentorum unde pueri, id est, sancti bibunt, et ipsa bibas. § 2:10 Quæ cadens in faciem. Gratias refert Ecclesia gentium Salvatori, qui eam respicere dignatus est. Cui ille respondit: placere sibi, quod mortuo viro suo, id est, diabolo, parentes idololatras reliquit, et terram nativitatis, id est, carnalia desideria, et populo sanctorum se sociavit, qui sibi antea ignotus fuit cum sequeretur cupiditatem veteris hominis. ** 2:13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.. †† 2:14 Quando hora. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 16.. A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Intinge buccellam. Lege, scilicet quæ diu meditata perseverans in priorem populum Pharisæorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe præfiguratum cognoscit. ‡‡ 2:16 De vestris. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. De vestris manibus projicite, etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit. §§ 2:17 Quasi ephi. Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas. *** 2:18 Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus. Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis. ††† 2:20 Propinquus. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis Psal. 142.. ‡‡‡ 2:21 Præcepit mihi. Quia Christus omnibus ad se venientibus præcipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: Melius est filia; hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga. §§§ 2:23 Donec triticum. Hoc est, tandiu adhæret doctoribus in meditatione Scripturarum, donec Veteris et Novi Testamenti notitiam in cella cordis reconderet: unde pastum animæ sufficientem haberet.