INCIPIT LIBER IESU FILII SIRACH
1
Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.* Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.§ Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit?** disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est:†† 10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.] 11 [Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.‡‡ 12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.§§ 13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. 14 Dilectio Dei honorabilis sapientia:*** 15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. 16 Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. 17 Timor Domini scientiæ religiositas:††† 18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit. 19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.‡‡‡ 20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. 21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. 22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: 23 et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.§§§ 24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. 25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.* 26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. 27 Timor Domini expellit peccatum: 28 nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.§ 31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ: 32 execratio autem peccatori cultura Dei. 33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.** 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,†† 35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. 36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.‡‡ 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.§§ 38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem:*** 39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te: 40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]
* 1:1 Omnis sapientia, etc. RAB. in Eccli., tom. 3. Incipit ab æterna Dei sapientia, quæ Christus est, qui cum Patre est semper ante sæcula, secundum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum Joan. 1.. A Domino Deo est. Quia Christus fons vitæ, lux vera, de Patre nascitur, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil Ibid.. Quisquis hac sapientia caret, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum; et prudentia carnis, mors Sap. 11.. 1:2 Arenam maris et pluviæ guttas. RAB. ubi supra. Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, æstimetur. Si enim hæc quæ in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inæstimabilem poterit investigare? 1:4 Prior omnium creata est. Creata secundum humanitatem in consilio Dei patris, scilicet pro salute humani generis prædestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem personæ aliquando Christus dicitur genitus, aliquando creatus. § 1:5 Fons sapientiæ. Origo omnis sapientiæ a Verbo Dei procedit, quod Deus ex Deo semper cum Patre manet in cœlis; sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis, unde, Verba vitæ æternæ habes Joan. 6.. ** 1:6 Radix sapientiæ. Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare, vel magnituditudinem bonitatis ejus et misericordiæ. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est, unde: Generationem ejus quis enarrabit Isa. 53.? †† 1:9 Ipse creavit illam. Unigeniti scilicet adventum, per Verbum sibi coæternum cum Spiritu sancto dispensavit: quomodo per Virginis partum ad salutem mundi veniret, et creaturas repararet, et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret, dans illi donum Spiritus sancti, ut ejus munere solvetur in æternum. ‡‡ 1:11 Timor Domini gloria, etc. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Gloria et divitiæ in domo ejus Psal. 3., etc. Timor Domini. Duæ species sunt timoris. De altera dicitur, Timor [non est in charitate] animæ in charitate, Joan. 4., etc. Qui hunc habent propter metum gehennæ peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est, Timor Domini sanctus permanet in sæculum sæculi Psal. 18.. Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei præsentiam, quæ in æternum frui desiderat, de quo dicitur: §§ 1:12 Timor Domini delectabit cor. Hic suavitatem tribuit internam, et in futuro vitam æternam. *** 1:14 Dilectio, RAB. Charitas Dei vera est sapientia, etc., usque ad ipsa in futuro remuneratio erit; unde: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua Psal. 15., etc. ††† 1:17 Timor Domini. Sine timore Dei, et observatione mandatorum ejus, nulla religio est; unde: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio Jac. 1.. ‡‡‡ 1:19 Timenti Dominum. Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam justitiæ servat. §§§ 1:23 Et vidit. RAB. In conspectu ejus sunt omnia, unicuique conservat dignam retributionem. * 1:25 Rami. Per sapientiam, divinam habet homo scientiam vitandi malum, et intellectum faciendi bonum, utrumque enim in auditore operatur in fine; unde: Qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt Eccli. 24.. Initium sapientiæ, timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum Psal. 110.. 1:26 In thesauris. In legis meditatione utrumque declaratur, quomodo scilicet vitanda sunt mala, et quomodo discenda spiritualis sapientia, et exercenda bona opera, in quibus est religio vera. Sapientiæ intellectus. Quæ prohibet peccata, et carnalia desideria; unde: Non amat pestilens eum qui se corrigit, nec ad sapientes graditur Prov. 15.. 1:27 Timor, etc. Quia per pœnitentiam mundat a præteritis peccatis, vel prohibet a committendis. Quia qui per timorem Dei sese non corrigit, in peccati voraginem cadit. § 1:30 Bonus sensus. Unde in Proverbiis, Labia sapientium custodiunt eos Prov. 14.. Et alibi: Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est aperuit stultitiam Ibid. 31.. Sapientis ergo hominis est verba tenere, et omnia modeste peragere. Enarrabunt sensum. Æquanimiter, non mala pro malis, sed bona pro bonis tribuens. ** 1:33 Fili, concupiscens sapientiam. Qualiter ad sapientiam pervenias, ipsa sapientia monstrat, quia sine conservatione justitiæ, nemo pervenit ad culmen sapientiæ, unde Jacobus: Quis sapiens, inquit, et disciplinatus inter vos? ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientiæ Jac. 3.. †† 1:34 Sapientia enim et disciplina. RAB. Sicut sæpe dictum est, Timor Domini sapientiæ et disciplinæ custodia est Prov. 13., cui convenit fides recta, et morum temperantia, quia sine fide impossibile est placere Deo, et bonorum vita semper tranquilla est; unde in Matthæo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Qui enim vere timet Deum, non potest esse sine fide, et operibus bonis, quæ replent hominem virtutibus, et Deo acceptabilem faciunt. Unde: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam Eccle. 2.. ‡‡ 1:36 Duplici corde. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis, qui scilicet vult gaudere cum sæculo et regnare cum Christo. §§ 1:37 Hypocrita.. Aliud corde gestans, et aliud opere monstrans. Unde: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium Matth. 7.. *** 1:38 Attende in illis, etc. Manifestum est, quod qui sequitur hæreticos, animæ suæ acquirit damnationem, quia in judicio revelabuntur occulta cordium, et reddetur unicuique secundum opera sua, Disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium Psal. 61.. Qui abominatur virum sanguinum et dolosum; unde: Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis. Et alibi: Veniet Dominus servi illius, et dividet eum; partemque ejus ponet cum hypocritis, ibi erit fletus et stridor dentium Matth. 24..