14
[Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.* Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.§ Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.** 10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.†† 11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.‡‡ 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. 13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. 14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat. 15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? 16 Da et accipe, et justifica animam tuam. 17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. 18 Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.§§ 19 Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. 21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.] 22 [Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:*** 23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: 24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: 25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.††† 26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. 27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.]
* 14:1 Beatus vir, etc. RAB. Peccando. Hinc Jacobus ait: Qui in verbo non offendit, perfectus est Jacob. 3.. Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. 14:3 Viro cupido et tenaci. Avaritiæ pestem describit quæ excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, Qui thesaurizat et ignorat cui congregabit ea Psal. 38.. 14:5 Qui sibi nequam. Hæc ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non lætantur. Allegorice vero significant philosophos et hæreticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quæ nihil proficiunt eis, imo pœnam conferunt æternam. § 14:7 Et si bene. ID. Dixerat nihil esse nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit. ** 14:9 Insatiabilis oculus. Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennæ ignibus tradit cruciendam. †† 14:10 Oculus malus ad mala. Hæreticorum oculus semper malis est intentus, et panem cœlestem, id est intellectum divinæ sapientiæ non meretur, et in Scripturæ mensa marcescit indigentia. ‡‡ 14:11 Fili, si habes. Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitæ in quo operari possumus: post mortem enim, quæ festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, Operamini dum dies est: venit enim nox, quando jam non licet operari. §§ 14:18 Omnis caro. Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte. *** 14:22 Beatus vir, etc. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus. Psal. CXVIII. ††† 14:25 Statuet casulam. Id est doctoris officium agens, sanæ doctrinæ opera justitiæ conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat.