16
1 [Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
5 Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur.
6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.]
16 [Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur?
17 in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
18 Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.]
24 [Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
27 Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum:
29 non sis incredibilis verbo illius.
30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis:
31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.]