27
[Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.* Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: conteretur cum delinquente delictum. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.] [Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum.§ Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. 11 Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. 12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. 13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.** 14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. 15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.†† 16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. 17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.‡‡ 18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. 19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. 20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. 21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus:§§ 23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: 24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.]*** 25 [Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. 26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. 27 Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum. 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. 29 Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. 30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.††† 31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. 32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.] 33 [Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.]
* 27:1 Propter inopiam, etc., RAB. Sicut in medio. Hic comparatione, etc., usque ad et in futuro pœna æterna manet. 27:5 Sicut in percussura cribri. ID. Sicut cribrum, etc., usque ad: Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. 27:7 Sicut rusticatio de ligno. ID. Unaquæque arbor, etc., usque ad cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem ejus. § 27:8 Ante sermonem. Quia sermo indicat cogitationem. Quasi dicat: Nemo laudet eum, quem manifestis indiciis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi, ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus. Unde: Non laudes ante mortem quemquam. ** 27:13 In medio. RAB. Temperantiam et cautelam loquendi docet, etc., usque ad: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.. †† 27:15 Loquela, etc. Quia sicut actio eorum bonis contraria: et loquela ad mala dicendum prona, ad audiendum gravis. ‡‡ 27:17 Qui denudat. Ostendit in quo maxime læditur amicitia, in malo, scilicet proditionis, quæ fidem, scilicet perdit, nec amicitiæ æquitatem custodit, et ideo dissipat charitatem. §§ 27:22 Quasi caprea. Caprea, capra sylvestris, dicta quasi capiens ardua. Capreæ autem ibices vel avices dicuntur, eo quod ad instar avium alta et excelsa teneant: et in sublimibus habitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. Hæ si quando adversitatem ferarum, vel hominum præsenserint: de altis cacuminibus sese præcipitantes, suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illæsas. *** 27:24 Denudare autem, etc. RAB. Proditoris inconstantiam morum ostendit, etc., usque ad: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, etc. Prov. 6.. ††† 27:30 Facienti nequissimum consilium. Quia non prospicit quod veniat dies ejus. Æstimat enim hæreticus vel schismaticus, quod melior sit ejus secta quam veritas catholica: unde illudit seipsum.