8
[Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?* Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.§ Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.** Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.†† Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.‡‡ Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?§§ Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.*** 10 Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.††† 11 Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.‡‡‡ 12 Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.§§§ 13 Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.* 14 Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]
* 8:1 Quis mihi. Introducitur Judæa jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Foris. Intus erat dilectus, dum in principio erat Verbum: foris, dum Verbum caro factum est Joan. 1.. Deosculer te, etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar. 8:2 Ibi me docebis. Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium. 8:3 Læva. Id est mysterium incarnationis, et dona quæ dat in præsenti, erit sub capite: quia per ea sustentata in præsenti contra perturbationes mundanas quiescit, et quodammodo cum eo dormit; et dextera: id est futura bona, id est plena ipsius visio, amplexabitur me, id est, ita undique circumdabit, ut nullus turbo miseriæ possit intervenire. § 8:4 Adjuro vos. Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam, et in præsenti velle dormire, et quandoque requiescere; et videns multos gigni ab Ecclesia, qui alios perturbant; admonet illos, ut a perturbationibus desistant. Donec ipsa velit. Donec, completis divinæ servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanæ fragilitatis necessitatibus admonita consentiat. ** 8:5 Quæ est ista? Judæa in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quæ est ista? Sub arbore. Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiæ, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi. Quod fuit effectus magnæ benignitatis, quia in illa arbore interius excæcata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. †† 8:6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi. ‡‡ 8:7 Aquæ multæ, etc. Quia domus, quæ supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina. Tentationum, quæ vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit. Quia ubi abundat amor æternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo. Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Philip. 3.. §§ 8:8 Soror nostra, etc. O vos ministri et commilitones mei, nova est hæc Ecclesia et tenera ad novam dilectionem retinendam. Soror nostra parva. Ecclesia, antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest præbere ubera prædicationis; adulta dicitur, quando verbo Dei copulata, sancto repleta Spiritu, per prædicationis ministerium in filiorum conceptione fœdatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. Quid faciemus sorori, etc. Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus, sororis videlicet nostræ, esse faciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos, apostolorumque successores alloqui cœpero? Utrum quasi parvulæ adhuc, parva illi secretorum cœlestium arcana committamus, an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat aperit, ita subjiciens: *** 8:9 Si murus est, etc. Si inventus fuerit aliquis, qui ab incursionibus errantium possit alios defendere, armis nequitiæ fortiter resistendo, vel naturæ ingenio munitus, vel philosophica scientia imbutus: divinis Scripturis eum informemus. Si ostium. Si quis est non adeo imbutus ad repellenda hæreticorum sophismata, sed tamen simplicitate fidei, intrare volentibus in atria patriæ cœlestis, potens pandere rectam viam prædicando, et parvulos imbuendo: proponamus ei immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium. ††† 8:10 Ego murus. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus. Audiens Ecclesia hæc consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo. Hæc omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suæ pacis, per verbum suæ reconciliationis largitus est. Quasi pacem reperiens. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quæ olim a lege et prophetis est prænuntiata. Quæ pax non unam tantum gentem Judæorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineæ, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur: ‡‡‡ 8:11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat. §§§ 8:12 Mille tui pacifici. Pretium perfectum quidquid habet. Per mille, perfectio; per argentum, omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille, etc. Eadem perfectio quæ per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti, quam si diceret duo millia. Mille, etc. Idem est argentei et pacifici: quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat. * 8:13 Quæ habitas in hortis. Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire faciat, id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias. 8:14 Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.