10
[Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,* et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim:§ quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.** Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. 10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. 11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. 12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum: et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. 13 Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam,†† 14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.] 15 [Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.‡‡ 16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. 17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem; 18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. 19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, 20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: 21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.]§§
* 10:1 Hæc illum, qui primus. RAB. Bonitate Dei primus homo creatus, in paradiso locatus, cunctis animantibus prælatus: per transgressionem mandati, in miseriis hujus sæculi dejectus est; et per Dei sapientiam, id est Christum, reparatus, magnum pietatis divinæ indicium est. 10:3 Injustus in ira. Ut Cain, qui fratrem non juste peremit, cujus piaculi vindicta in diluvio soluta est, et generatio Cain deleta: sed Dei sapientia Nœ, de stirpe Seth, ad reparationem orbis cum filiis suis in arca servavit. 10:5 Hæc et in consensu superbiæ, etc. RAB. Diabolus per superbiam, etc., usque ad humilitas Christi adunavit. § 10:6 Hæc justum, etc. Hinc Petrus ait: Civitatem Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens eversione damnavit; exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et justum Lot oppressum a nefandorum injuriis, ac luxuriosa conversatione eripuit II Petr. 2., etc. Uxor Lot retro respiciens, in statuam salis conversa est, ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus, veterem hominem respiciamus, media via remanentes. In statuam salis versa alios salit, unde: Mementote uxoris Lot Luc. 17., ne scilicet tanquam fatui negligamus, sed prudenter caveamus. ** 10:8 Sapientiam enim, etc. Hæc autem, etc. Jacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum, et in itinere per somnium vidit scalam erectam, et angelos Dei ascendentes et descendentes, et ipsum Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis dabo tibi, et semini tuo Gen. 28.. Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit, pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban, et Jacob ditatus, cum multis opibus rediit. Mystice vero hæc ad martyres pertinent, quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit, confortans eos gratia Spiritus sancti et spe futuræ mercedis; et tandem victis hostibus, ad regnum cœlorum perduxit, ad laudem et gloriam nominis sui. †† 10:13 Hæc venditum justum, etc. RAB. Mystice Sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit, et exaltavit in regno cœlesti. Unde cum Christo venturi sunt judices hostium suorum. ‡‡ 10:15 Hæc populum justum. RAB.Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus, etc., usque ad ad præmia regni, ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo. §§ 10:21 Quoniam sapientia, etc. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare, nec os proferre potest: ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.