6
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?* an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia? Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?§ Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.** An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,†† 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.‡‡ 12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.§§ 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.*** 14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.††† 16 An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.‡‡‡ 17 Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.§§§ 18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.* 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
* 6:1 Audet aliquis. Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant. 6:2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur. 6:4 Sæcularia igitur judicia. Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent. AUG., lib. de opere Monac. c. 20. Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo præcidendis. § 6:5 Ad verecundiam. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant. ** 6:8 Fratribus. Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes. †† 6:9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis. ‡‡ 6:11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ. §§ 6:12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam. *** 6:13 Esca ventri. Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti. ††† 6:15 Corpora. Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt, etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi. Quia corpus accepit, et corporum caput est. ‡‡‡ 6:16 Unum corpus. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur. §§§ 6:17 Qui autem adhæret, etc. Non substantiæ identitate sed participatione, cum ei sic adhæret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago. * 6:18 Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata. 6:19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est. 6:20 Et portate Deum. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.