7
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:* propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.§ 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.** 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.†† 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.‡‡ 15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.§§ 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?*** 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.††† 18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.‡‡‡ 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.§§§ 21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.* 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. 25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.§ 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.** 27 Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:†† 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.‡‡ 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.§§ 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.*** 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.††† 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.‡‡‡ 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.§§§
* 7:1 De quibus. Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quæsierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum præceptum. 7:6 Hoc autem, etc 7:7 Unusquisque, etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est. § 7:9 Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus. ** 7:11 Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis. †† 7:12 Nam cæteris. Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis. ‡‡ 7:14 Sanctificatus est. Quia hoc sæpe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati. §§ 7:15 Non enim. Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit. *** 7:16 Unde enim. Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt. ††† 7:17 Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta. ‡‡‡ 7:18 Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est. §§§ 7:20 Unusquisque in ea. Hoc ad eas conditiones vel vitæ consuetudines respicit, quæ nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones. * 7:21 Servus, etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. Magis utere. Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto magis exaltabitur in futuro. 7:22 Libertus. Quia ereptus a peccatis, quæ servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se præponat. 7:23 Empti estis. Reddite vicem, ut vos servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum, qui humanis se subjiciunt superstitionibus. Servi hominum. Quod contingit vobis si dicatis: Ego sum Pauli, ego Apollo, etc. § 7:25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet. ** 7:26 Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant. †† 7:29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt. ‡‡ 7:34 Cogitat, etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. Ut sit sancta, etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis. §§ 7:35 Non ut laqueum. Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi. *** 7:36 Si quis autem, etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat. ††† 7:38 Melius facit. Quia apud Deum, meritum illi collocat, et a sæculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait: Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit. ‡‡‡ 7:39 Mulier alligata. Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit. Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ. §§§ 7:40 Beatior, etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Puto autem. Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: Vel, Putas inveniet fidem in terra? verbo dubitationis infidelitatem arguit.